magnvm tenet ardea nomen bene adlusit: nam Ardea 7.412.1
quasi ardua dicta est, id est magna et nobilis, licet Hyginus in
Italicis urbibus ab augurio avis ardeae dictam velit. illud namque
Ovidii in metamorphoseos fabulosum est, incensam ab
Hannibale Ardeam in hanc avem esse conversam. sciendum tamen 5
ardeam {⁴³avem}⁴³ κατὰ ἀντίφρασιν dictam, quod brevitate pennarum
altius non volat: Lucanus "quodque ausa volare ardea
sublimis pennae confisa natanti".