| ignavvm inutile, non aptum industriae; nam industrios | 1.435.1 |
| navos dicimus. fvcos secundum Plinium apum multa sunt ge- | |
| nera. proprie tamen apes vocantur ortae de bubus, fuci de equis, | |
| crabrones de mulis, vespae de asinis. fucus autem est secundum | |
| Aemilium Macrum "maior ape, crabrone minor". pecvs dici- | 5 |
| mus omne quod humana lingua et effigie caret, {⁴³id est a pascendo}⁴³. | |
| unde Horatius "omne cum Proteus pecus egit altos visere | |
| montes". {⁴³Plautus "clurinum pecus" simiam dixit.}⁴³ praesepibvs | |
| alveariis. et est translatio, quae fit quotiens vel deest verborum | |
| proprietas, vel vitatur iteratio. | 10 |