| fvrit intvs aqvai fvmidvs id est aquae amnis: nec | 7.464.1 |
| inmerito; nam potest esse et alterius rei amnis, ut "fluvios videt | |
| ille cruoris". hanc autem diaeresin Tucca et Varius fecerunt: nam | |
| Vergilius sic reliquerat "furit intus aquae amnis" et "exuberat | |
| amnis": quod satis asperum fuit. {⁴³notandum quod in toto Vergilio | 5 |
| non reperiuntur nisi quattuor diaereses, hoc loco, et in tertio, | |
| ut "aulai medio libabant pocula Bacchi", et in VI. ut | |
| "aurai simplicis ignem", et in IX. "dives pictai vestis et | |
| auri".}⁴³ |