| perqve ilia 'hoc ile' et 'haec ilia' facit: hinc et Iu- | 7.499.1 |
| venalis "vis frater ab ipsis ilibus?" nam quod Marullus | |
| mimographus dixit "tu Hectorem imitaris: ab ilio numquam | |
| recedis", cum de guloso diceret, adlusit ad civitatis nomen; nam | |
| 'ab ili' debuit dicere. bene autem ea loca vulnerata dicit quae | 5 |
| statim mortem adferre non possent, ut domum rediret et esset | |
| causa bellorum: nam si statim periret, aut ipse aut vulneris auctor | |
| laterent. |