| svlphvrea nar albvs aqva in LX. Flaminiae est civitas | 7.517.1 |
| Narnia in montibus posita, quibus subest Nar fluvius, qui Tiberino | |
| coniungitur. {⁴³ideo autem dicit 'sulphurea Nar albus aqua', quia dum | |
| currit, est sulphurei coloris, dum hauritur, albi. et Sabini lingua sua | |
| nar dicunt sulphur. ergo hunc fluvium ideo dicunt esse Nar appel- | 5 |
| latum, quod odore sulphureo nares contingat, sive quod in modum na- | |
| rium geminos habeat exitus.}⁴³ fontesqve velini ultra Interamnam | |
| sunt. nam ut diximus, vox furiae paulatim processit. |