| lvcvs ubicumque Vergilius lucum ponit, sequitur etiam | 1.441.1 |
| consecratio, ut "luco tum forte parentis Pilumni Turnus | |
| sacrata valle sedebat". unde et in sexto "nulli certa domus, | |
| lucis habitamus opacis"; dicuntur enim heroum animae lucos | |
| tenere. {⁴³et mox sequitur 'hic templum Iunoni ingens'.}⁴³ 'lucus' autem | 5 |
| dicitur quod non luceat, non quod sint ibi lumina causa religionis, | |
| ut quidam volunt. in vrbe fvit media nunc iam in media. | |
| laetissimvs vmbra aut septimus est, aut secundum Probum gene- | |
| tivus, ut sit 'laetissimus umbrae', sicut Sallustius "frugum pabuli- | |
| que laetus ager". | 10 |