| et caeli convexa per avras Probus, Asper, Donatus | 7.543.1 |
| dicunt, hoc loco 'per' bis accipiendum, ut 'adloquitur Iunonem per | |
| caeli convexa et per auras'. potest tamen esse epexegesis 'per | |
| auras, id est caeli convexa': nec enim aliud sunt aurae. dicit etiam | |
| quidam commentarius—{⁴³Firmiani}⁴³—'convecta' legendum, ut sit | 5 |
| ipsa convecta: quod difficile in exemplaribus invenitur. |