italiae medio hunc locum umbilicum Italiae chorographi 7.563.1
dicunt. est autem in latere Campaniae et Apuliae, ubi Hirpini
sunt, et habet aquas sulphureas, ideo graviores, quia ambitur silvis.
ideo autem ibi aditus esse dicitur inferorum, quod gravis odor iuxta
accedentes necat, adeo ut victimae circa hunc locum non immola- 5
rentur, sed odore perirent ad aquam adplicatae. et hoc erat genus
litationis. sciendum sane Varronem enumerare quot loca in Italia
sint huius modi: unde etiam Donatus dicit Lucaniae esse qui descri-
bitur locus, circa fluvium qui Calor vocatur: quod ideo non procedit,
quia ait 'Italiae medio'. svb montibvs altis hoc nisi ad totam 10
Italiam referas, non procedit: ut sit, est in vallibus Italiae mon-
tuosae: nam in hoc loco montes penitus non sunt.