| effodere loco signvm historia hoc habet, quam more | 1.443.1 |
| suo Vergilius per transitum tangit. Dido {⁴³fratrem fugiens}⁴³ cum | |
| transiret per quandam insulam Iunonis, illic accepit oraculum et | |
| sacerdotem eius secum abstulit, cum ei parum crederet promittenti | |
| Carthaginis sedes. quo cum venissent, sacerdos elegit locum facien- | 5 |
| dae urbi, quo effosso inventum est caput bovis. quod cum displi- | |
| cuisset, quia bos semper subiugatus est, alio loco effosso caput | |
| equi inventum placuit, quia hoc animal licet subiugetur, bellicosum | |
| tamen est et vincit et plerumque concordat, ut ipse plenissime in | |
| illo loco "bello armantur equi, bellum haec armenta minan- | 10 |
| tur. sed tamen idem olim curru succedere sueti quadru- | |
| pedes et frena iugo concordia ferre: spes est pacis ait". | |
| illic ergo Iunoni templa fecerunt. unde et bellicosa est Carthago | |
| per equi omen, et fertilis per bovis. {⁴³sane fodere est tantum sollici- | |
| tare terram, effodere hoc ipsum faciendo aliquid eruere vel invenire: | 15 |
| cui contrarium est infodere. ordo autem est 'lucus in urbe fuit media | |
| laetissimus umbra, quo loco iactati Poeni undis et turbine effodere | |
| caput acris equi, quod regia Iuno signum monstraverat'. regia | |
| regina.}⁴³ |