| hic specvs horrendvm hoc nomen apud maiores trium | 7.568.1 |
| generum fuit. Ennius feminino posuit, Horatius masculino "quae | |
| nemora aut quos agor in specus", Vergilius neutro, quod hodie | |
| in numero singulari tribus tantum utimur casibus 'hoc specus, huius | |
| specus, o specus'. nam pluralem tantum a genere masculino habe- | 5 |
| mus in omnibus casibus: hinc est "ipsi in defossis specubus". | |
| quamquam antiqui codices habeant 'hic specus horrendus'. spi- | |
| racvla ditis aditus, a spirando. antiqui codices 'piracula' habent, | |
| quae dicta sunt ἀπὸ τῶν περάτων, hoc est a finibus inferorum. |