| mos erat Varro vult morem esse communem consensum | 7.601.1 |
| omnium simul habitantium, qui inveteratus consuetudinem facit. | |
| hesperio in latio hoc est in antiquo: nam, ut in primo dixi- | |
| mus, duo Latia fuerunt, unde non frustra 'Hesperio' addidit. quod | |
| autem dicit hanc consuetudinem antiquam fuisse, falsum est; nam | 5 |
| a Numa Pompilio primum instituta est. sed carmini suo, ut solet, | |
| miscet historiam. notandum sane inconexum esse hunc locum, si | |
| quis totius libri consideret textum; nam supra ait "longa pla- | |
| cidas in pace regebat", item dicturus est "ardet inexcita | |
| Ausonia atque inmobilis ante", et nunc dicit 'mos erat Hesperio | 10 |
| in Latio', supra etiam dixit "captivi pendent currus", item | |
| "Tyrrhenas, i, sterne acies". quae ne sint contraria, acci- | |
| piamus Italiam primo caluisse bellis, medio tempore quievisse, et | |
| ad antiquum studium nunc reverti, sicut Romani bello flagravere | |
| sub Romulo, quievere sub Numa, sub Tullo Hostilio pristina studia | 15 |
| repetiverunt. hinc est quod et ipse Vergilius ait 'longa placidas | |
| in pace regebat', non perpetua, item "desuetaque bello | |
| agmina in arma vocat subito ferrumque retractat": nam | |
| retractare est repetere quod omiseras. tale aliquid dicit de genere | |
| Sullano Sallustius: nam volens ostendere antiquos maiores eius con- | 20 |
| sulares fuisse, vicinos vero ignavissimos, Sullam autem florentissi- | |
| mum, ait "igitur Sulla patriciae gentis fuit, familia iam | |
| extincta maiorum ignavia". qvem protinvs iugiter, deinde: | |
| nam nunc temporis est adverbium, alibi loci, ut "cum | |
| protinus utraque tellus una foret". | 25 |