hyrcanisve gens est dicta a silva Hyrcania, ubi sunt 7.605.1
tigres. arabisve parant venit ab eo quod est 'hic Arabus'—
nam ab eo quod est 'hic Arabs, ab hoc Arabe', 'Arabibus' facit—
sicut 'Hiberus', unde est in Lucano "occurrat Hiberis
alter", et 'Hiber', ut Horatius "discet Hiber Rhodanique potor". 5
item lectum est 'Aethiopus', sed tantum 'Aethiops' dicimus.