| svnt geminae belli portae sacrarium hoc, id est belli | 7.607.1 |
| portas Numa Pompilius fecerat circa imum Argiletum iuxta thea- | |
| trum Marcelli. quod fuit in duobus brevissimis templis: duobus | |
| autem propter Ianum bifrontem. postea captis Faleriis, civitate | |
| Tusciae, inventum est simulacrum Iani cum frontibus quattuor. | 5 |
| unde quod Numa instituerat translatum est ad forum transitorium | |
| et quattuor portarum unum templum est institutum. Ianum sane | |
| apud aliquos bifrontem, apud aliquos quadrifrontem esse non mirum | |
| est: nam alii eum diei dominum volunt, in quo ortus est et occasus | |
| —Horatius "matutine pater, seu Iane libentius audis"—alii | 10 |
| anni totius, quem in quattuor tempora constat esse divisum. anni | |
| autem esse deum illa res probat, quod ab eo prima pars anni no- | |
| minatur: nam ab Iano Ianuarius dictus est. |