svnt geminae belli portae sacrarium hoc, id est belli
|
7.607.1
|
portas Numa Pompilius fecerat circa imum Argiletum iuxta thea-
|
|
trum Marcelli. quod fuit in duobus brevissimis templis: duobus
|
|
autem propter Ianum bifrontem. postea captis Faleriis, civitate
|
|
Tusciae, inventum est simulacrum Iani cum frontibus quattuor.
|
5
|
unde quod Numa instituerat translatum est ad forum transitorium
|
|
et quattuor portarum unum templum est institutum. Ianum sane
|
|
apud aliquos bifrontem, apud aliquos quadrifrontem esse non mirum
|
|
est: nam alii eum diei dominum volunt, in quo ortus est et occasus
|
|
—Horatius "matutine pater, seu Iane libentius audis"—alii
|
10
|
anni totius, quem in quattuor tempora constat esse divisum. anni
|
|
autem esse deum illa res probat, quod ab eo prima pars anni no-
|
|
minatur: nam ab Iano Ianuarius dictus est.
|
|