| {⁴³hic templvm ivnoni ingens superius dictum est quod Vergilius | 1.446.1 |
| ubique lucos consecratos velit accipi, unde tamquam in loco sacro inducit | |
| Didonem Iunoni templa construere. morem autem Romanum veterem tangit: | |
| antiqui enim aedes sacras ita templa faciebant, ut prius per augures locus | |
| liberaretur effareturque, tum demum a pontificibus consecraretur, ac | 5 |
| post ibidem sacra edicerentur. erant tamen templa in quibus auspicato | |
| et publice res administrarentur et senatus haberi posset, erant tantum | |
| sacra. hic ergo et sacrum templum, quod in luco, id est in loco sacro | |
| conditur, docet, et administrari in templo rem publicam subsequentibus | |
| versibus indicat 'iura dabat legesque viris operumque laborem p. a. i. | 10 |
| a. s. t.' alibi tantum sacra esse templa, alibi omnia †ubi agi posse, | |
| locis suis monstrabitur.}⁴³ sidonia {⁴³licet <et> Sidon civitas sit Phoeni- | |
| ces, tamen hic}⁴³ pro Tyria {⁴³posuit. sane quidam opportune hic Sidoniam | |
| volunt positam, ut ostenderet locupletem: Sidonii enim locupletes habiti | |
| sunt, ut "Sidonias ostentat opes"}⁴³. | 15 |