| ipse vocat pvgnas tria sunt, ut supra diximus, | 7.614.1 |
| militiae genera: sacramentum, in quo iurat unusquisque miles se | |
| non recedere, nisi praecepto consulis post completa stipendia, id | |
| est militiae tempora; coniuratio, quae fit in tumultu, id est Italico | |
| bello et Gallico, quando vicinum urbis periculum singulos iurare | 5 |
| non patitur, ut inter Fabios fuit; evocatio, quod genus nunc tangit. | |
| nam ad subitum bellum evocabantur, unde etiam consul solebat | |
| dicere 'qui rem publicam salvam esse vult me sequatur'. |