pvlcher aventinvs Aventinus mons urbis Romae est, 7.657.1
quem constat ab avibus esse nominatum, quae de Tiberi ascenden-
tes illic sedebant, ut in octavo legimus "dirarum nidis
domus opportuna volucrum". quidam etiam rex Aboriginum,
Aventinus nomine, illic et occisus et sepultus est, sicut etiam Al- 5
banorum rex Aventinus, cui successit Procas. Varro tamen dicit
in gente populi Romani, Sabinos a Romulo susceptos istum acce-
pisse montem, quem ab Avente, fluvio provinciae suae, Aventinum
appellaverunt. constat ergo varias has opiniones postea secutas, nam
a principio Aventinus est dictus ab avibus vel a rege Aboriginum: 10
unde hunc Herculis filium constat nomen a monte accepisse, non
ei praestitisse. insigne paternvm absolute dixit.