| pvlcher aventinvs Aventinus mons urbis Romae est, | 7.657.1 |
| quem constat ab avibus esse nominatum, quae de Tiberi ascenden- | |
| tes illic sedebant, ut in octavo legimus "dirarum nidis | |
| domus opportuna volucrum". quidam etiam rex Aboriginum, | |
| Aventinus nomine, illic et occisus et sepultus est, sicut etiam Al- | 5 |
| banorum rex Aventinus, cui successit Procas. Varro tamen dicit | |
| in gente populi Romani, Sabinos a Romulo susceptos istum acce- | |
| pisse montem, quem ab Avente, fluvio provinciae suae, Aventinum | |
| appellaverunt. constat ergo varias has opiniones postea secutas, nam | |
| a principio Aventinus est dictus ab avibus vel a rege Aboriginum: | 10 |
| unde hunc Herculis filium constat nomen a monte accepisse, non | |
| ei praestitisse. insigne paternvm absolute dixit. |