pila manv pilum proprie est hasta Romana, ut gaesa 7.664.1
Gallorum, sarissae Macedonum. dolones dolo est aut flagellum,
intra cuius virgam latet pugio: aut secundum Varronem ingens
contus cum ferro brevissimo. dolones autem a fallendo dicti sunt,
quod decipiant ferro, cum speciem praeferant ligni. et multi volunt 5
per teretes mucrones 'dolones' dici, per veru Sabellum 'pila' signi-
ficari.