| nec praenestinae fvndator defvit vrbis de civitati- | 7.678.1 |
| bus totius orbis multi quidem ex parte scripserunt, ad plenum | |
| tamen Ptolomaeus graece, latine Plinius. de Italicis etiam urbibus | |
| Hyginus plenissime scripsit, et Cato in originibus. apud omnes | |
| tamen si diligenter advertas, de auctoribus conditarum urbium dis- | 5 |
| sensio invenitur, adeo ut ne urbis quidem Romae origo possit dili- | |
| genter agnosci. nam Sallustius dicit "urbem Romam, sicuti ego | |
| accepi, condidere atque habuere initio Troiani et cum his | |
| Aborigines"; alii dicunt ab Euandro, secundum quos Vergilius | |
| "tunc rex Euandrus Romanae conditor arcis"; alii | 10 |
| a Romulo, ut "en huius nate auspiciis illa inclita | |
| Roma". si igitur tantae civitatis certa ratio non apparet, non mirum | |
| si in aliarum opinione dubitatur. unde nec historicos nec commen- | |
| tatores varia dicentes imperitiae condemnare debemus: nam anti- | |
| quitas ipsa creavit errorem, et plerique fundant, plerique augent et | 15 |
| ad se transferunt nomina. quam rem etiam non parvum errorem | |
| adferre manifestum est, ut ecce Laurentum a Pico factum est, ut | |
| "Laurentis regia Pici"; item a Lavino, Latini fratre, Lavi- | |
| num dictum; item a Latino Laurentum; item a Lavinia Laurolavi- | |
| nium. nec praenestinae fvndator defvit vrbis Praeneste | 20 |
| locus est haud longe ab urbe, dictus ἀπὸ τῶν πρίνων, id est ab | |
| ilicibus, quae illic abundant. ibi erant pontifices et dii indigetes, | |
| sicut etiam Romae. erant etiam illic duo fratres, qui divi appella- | |
| bantur. horum soror dum ad focum sederet, resiliens scintilla eius | |
| uterum percussit, unde dicitur concepisse. postea enixa est puerum | 25 |
| iuxta templum Iovis abiecitque. virgines aquatum euntes iuxta ignem | |
| inventum sustulerunt, qui a fonte haud longe erat: unde Vulcani | |
| dictus est filius. Caeculus autem ideo, quia oculis minoribus fuit: | |
| quam rem frequenter efficit fumus. hic postea collecta multitudine | |
| postquam diu latrocinatus est, Praenestinam civitatem in montibus | 30 |
| condidit. et cum ludorum die vicinos populos invitasset, coepit eos | |
| hortari ut secum habitarent, et pro gloria iactare se filium esse | |
| Vulcani. quod cum illi non crederent, invocato Vulcano, ut eum | |
| filium comprobaret, omnis illius multitudinis coetus est flamma cir- | |
| cumdatus. quo facto commoti omnes simul habitaverunt et Vulcani | 35 |
| filium esse crediderunt. hinc est 'omnis quem credidit aetas', quasi | |
| post dubitationem, et quia sine dubio aetas varia in spectaculis fuit. | |
| dicimus autem et 'hoc Praeneste', ut 'quique altum Praeneste viri', | |
| et 'haec Praenestis', unde est "cum primam aciem | |
| Praeneste sub ipsa stravi". | 40 |