| qvi nomentvm vrbem hoc ex sua persona dicit poeta: | 7.712.1 |
| nam adhuc civitas Nomentana non fuerat, ut in sexto ait "hi | |
| tibi Nomentum et Gabios", item "haec tum nomina | |
| erunt, nunc sunt sine nomine terrae". rosea rvra velini | |
| Velinus lacus est {⁴³circa Reate}⁴³ iuxta agrum, qui Rosulanus vocatur. | 5 |
| Varro tamen dicit lacum hunc a quodam consule in Narem vel | |
| Nartem fluvium derivatum—nam utrumque dicitur—esse diffusum. | |
| post quod tanta est loca secuta fertilitas, ut etiam perticae longi- | |
| tudinem altitudo superaret herbarum: quin etiam quantum per diem | |
| demptum esset, tantum per noctes crescebat: quod Vergilius ad | 10 |
| suam provinciam transtulit, dicens "et quantum longis carpent | |
| armenta diebus, exigua tantum gelidus ros nocte reponet". |