qvi nomentvm vrbem hoc ex sua persona dicit poeta: 7.712.1
nam adhuc civitas Nomentana non fuerat, ut in sexto ait "hi
tibi Nomentum et Gabios", item "haec tum nomina
erunt, nunc sunt sine nomine terrae". rosea rvra velini
Velinus lacus est {⁴³circa Reate}⁴³ iuxta agrum, qui Rosulanus vocatur. 5
Varro tamen dicit lacum hunc a quodam consule in Narem vel
Nartem fluvium derivatum—nam utrumque dicitur—esse diffusum.
post quod tanta est loca secuta fertilitas, ut etiam perticae longi-
tudinem altitudo superaret herbarum: quin etiam quantum per diem
demptum esset, tantum per noctes crescebat: quod Vergilius ad 10
suam provinciam transtulit, dicens "et quantum longis carpent
armenta diebus, exigua tantum gelidus ros nocte reponet".