| oscorvmqve manvs Capuenses dicit, qui ante Ophici | 7.730.1 |
| appellati sunt, quod illic plurimi abundavere serpentes. aclides | |
| illis tela aclides sunt tela quaedam antiqua, adeo ut nequaquam | |
| commemorentur in bello. legitur tamen quod sint clavae cubito | |
| semis factae, eminentibus hinc et hinc acuminibus: quae ita in | 5 |
| hostem iaciuntur religatae loro vel lino, ut peractis vulneribus pos- | |
| sint redire. putatur tamen esse teli genus, quod flagello in inmen- | |
| sum iaci potest. |