| et qvos maliferae despectant moenia bellae multi | 7.740.1 |
| Nolam volunt intellegi et dicunt iratum Vergilium nomen eius mu- | |
| tasse propter sibi negatum hospitium, et id aperte noluisse dicere, | |
| sed ostendere per periphrasin; nam illic Punica mala nascuntur: ut | |
| nunc 'Bella' pro 'Nola' posuerit. alii ita volunt accipi, ut sit syn- | 5 |
| alipha et legatur 'moenia Abellae'. {⁴³quidam hanc civitatem a rege | |
| Murano conditam Moeram nomine vocatam ferunt, sed Graecos primum | |
| eam incoluisse. quae ab nucibus Abellanis Abella nomen accepit. alii | |
| quod inbelle vulgus et otiosum ibi fuerit, ideo Abellam appellatam. | |
| huius cives cum loca circa Capuam possiderent, †ortu tumultu interisse, | 10 |
| aliosque fugientes Moeranum abisse et eius incolis se iunxisse: et quod | |
| inbelliores fuerint Abellanos dictos.}⁴³ |