qvin et marrvbia venit de gente sacerdos Medea 7.750.1
quando relictis Colchis Iasonem secuta est, dicitur ad Italiam per-
venisse, et populos quosdam circa Fucinum ingentem lacum habi-
tantes, qui Marrubii appellabantur quasi circa mare habitantes,
propter paludis magnitudinem, docuit remedia contra serpentes: 5
quamquam alii Marrubios a rege dictos velint. hi ergo populi
Medeam Angitiam nominaverunt ab eo quod eius carminibus ser-
pentes angerent. ab his nunc Vmbronem venisse dicit, non regem,
sed ducem. sunt autem isti Marsorum populi.