| ibat et hippolyti proles pvlcherrima bello virbivs | 7.761.1 |
| Theseus mortua Hippolyte Phaedram, Minois et Pasiphaae filiam, | |
| superduxit Hippolyto. qui cum illam de stupro interpellantem con- | |
| tempsisset, falso delatus ad patrem est, quod ei vim voluisset in- | |
| ferre. ille Aegeum patrem rogavit ut se ulcisceretur. qui agitanti | 5 |
| currus Hippolyto inmisit focam, qua equi territi eum traxerunt. | |
| tunc Diana eius castitate commota revocavit eum in vitam per | |
| Aesculapium, filium Apollinis et Coronidis, qui natus erat exsecto | |
| matris ventre, ideo quod, cum Apollo audisset a corvo, eius custode, | |
| eam adulterium committere, iratus Coronidem maturo iam partu | 10 |
| confixit sagittis—corvum vero nigrum fecit ex albo—et exsecto | |
| ventre Coronidis produxit ita Aesculapium, qui factus est medicinae | |
| peritus. hunc postea Iuppiter propter revocatum Hippolytum inter- | |
| emit: unde Apollo iratus Cyclopas fabricatores fulminum confixit | |
| sagittis: ob quam rem a Iove iussus est Admeti regis novem annis | 15 |
| {⁴³apud Amphrysum}⁴³ armenta pascere divinitate deposita. sed Diana | |
| Hippolytum, revocatum ab inferis, in Aricia nymphae commendavit | |
| Egeriae et eum Virbium, quasi bis virum, iussit vocari. cuius nunc | |
| filium cognominem dicit in bellum venire: adeo omnia ista fabulosa | |
| sunt. nam cum castus ubique inductus sit et qui semper solus | 20 |
| habitaverit, habuisse tamen fingitur filium. re vera autem, ut et | |
| supra diximus, Virbius est numen coniunctum Dianae, ut | |
| matri deum Attis, Minervae Erichthonius, Veneri Adonis. |