ibat et hippolyti proles pvlcherrima bello virbivs 7.761.1
Theseus mortua Hippolyte Phaedram, Minois et Pasiphaae filiam,
superduxit Hippolyto. qui cum illam de stupro interpellantem con-
tempsisset, falso delatus ad patrem est, quod ei vim voluisset in-
ferre. ille Aegeum patrem rogavit ut se ulcisceretur. qui agitanti 5
currus Hippolyto inmisit focam, qua equi territi eum traxerunt.
tunc Diana eius castitate commota revocavit eum in vitam per
Aesculapium, filium Apollinis et Coronidis, qui natus erat exsecto
matris ventre, ideo quod, cum Apollo audisset a corvo, eius custode,
eam adulterium committere, iratus Coronidem maturo iam partu 10
confixit sagittis—corvum vero nigrum fecit ex albo—et exsecto
ventre Coronidis produxit ita Aesculapium, qui factus est medicinae
peritus. hunc postea Iuppiter propter revocatum Hippolytum inter-
emit: unde Apollo iratus Cyclopas fabricatores fulminum confixit
sagittis: ob quam rem a Iove iussus est Admeti regis novem annis 15
{⁴³apud Amphrysum}⁴³ armenta pascere divinitate deposita. sed Diana
Hippolytum, revocatum ab inferis, in Aricia nymphae commendavit
Egeriae et eum Virbium, quasi bis virum, iussit vocari. cuius nunc
filium cognominem dicit in bellum venire: adeo omnia ista fabulosa
sunt. nam cum castus ubique inductus sit et qui semper solus 20
habitaverit, habuisse tamen fingitur filium. re vera autem, ut et
supra diximus, Virbius est numen coniunctum Dianae, ut
matri deum Attis, Minervae Erichthonius, Veneri Adonis.