| solvs in solis locis: nam 'solus' quomodo qui filium di- | 7.776.1 |
| citur suscepisse? ignobilis non vilis, sed ignotus: quamquam | |
| possit etiam ad illud referri quod dicunt quibusdam artibus posse | |
| hominum vitam ultra fata protendi, ita tamen, ut solam habeant | |
| vitae imaginationem; videntur enim omnia facere nec faciunt. | 5 |
| {⁴³aevvm aevum est aetas perpetua, cuius neque initium neque extremum | |
| noscitur, sed hic modo 'aevum' aetatem Hippolyti posuit. veteres aevum | |
| etiam deorum vitam dicebant; nam et Virbius inter deos colitur. Vir- | |
| bium autem quidam Solem putant esse, cuius simulachrum non est fas | |
| attingere, propterea quia nec sol tangitur.}⁴³ | 10 |