| sacranae acies dicunt quendam Corybantem {⁴³de Creta}⁴³ | 7.796.1 |
| venisse ad Italiam et tenuisse loca, quae nunc urbi vicina sunt, et | |
| ex eo populos ducentes originem Sacranos appellatos; nam sacrati | |
| sunt matri deum Corybantes. alii Sacranas acies Ardeatum volunt, | |
| qui aliquando cum pestilentia laborarent, ver sacrum voverunt, unde | 5 |
| Sacrani dicti sunt. picti scvta labici Glaucus, Minois filius, | |
| venit ad Italiam. et cum sibi imperium posceret nec acciperet, ideo | |
| quod nihil praestabat, sicut eius pater praestiterat zonam eis trans- | |
| mittendo, cum antehac discincti essent, ostendit scutum: a quo et | |
| ipse Labicus dictus est, et ex eo populi ἀπὸ τῆς λαβῆς, quam la- | 10 |
| tine amplam vocamus. 'picti' autem 'scuta' id est in bello frequen- | |
| ter probati: nam apud maiores virorum fortium picta erant scuta, | |
| e contra inertium et tironum pura erant, unde est "par- | |
| maque inglorius alba", id est non picta. |