| hos svper advenit volsca de gente camilla pruden- | 7.803.1 |
| ter post inpletam commemorationem virorum transit ad feminas; | |
| ita enim et de Troianis legitur, qui ultimum Amazonum auxilium | |
| postularunt: quae res ab Homero praetermissa est. sane iam prae- | |
| sagium est infelicitatis futurae quod inter ipsa principia armantur | 5 |
| et feminae. volsca de gente de Priverno, Volscorum oppido, | |
| ut "Priverno antiqua Metabus cum excederet urbe". |