ivventvs tvrbaqve miratvr matrvm ante ornatum eius, | 7.813.1 |
post arma dicturus est: unde hysteroproteron in respondendo esse | |
voluerunt, ut ornatum matres, viri vero arma mirentur. sed melior | |
sensus est, si, sicut dictum est, accipiamus: ea enim sexus uterque | |
miratur quae sunt posita contra opinionem, ut mirentur feminae | 5 |
arma in muliere, viri ornatum in bellatrice. |