| SERVII GRAMMATICI | |
| IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM | |
| COMMENTARIVS. | |
| vt belli signvm lavrenti tvrnvs ab arce extvlit apud | 8.1.1 |
| maiores nostros tria erant militiae genera in bellis gerendis: nam | |
| aut legitima erat militia aut coniuratio aut evocatio. legitima erat | |
| militia eorum, qui singuli iurabant pro republica se esse facturos, | |
| nec discedebant nisi completis stipendiis, id est militiae temporibus: | 5 |
| et sacramentum vocabatur, {⁴³ut "fas mihi Graiorum sa- | |
| crata resolvere iura"}⁴³. aut certe si esset tumultus, id est bellum | |
| Italicum vel Gallicum, in quibus ex periculi vicinitate erat timor | |
| multus, quia singulos interrogare non vacabat, qui fuerat ducturus | |
| exercitum ibat ad Capitolium et exinde proferens duo vexilla, unum | 10 |
| russeum, quod pedites evocabat, et unum caeruleum, quod erat | |
| equitum—nam caeruleus color maris est, a cuius deo equum con- | |
| stat inventum—dicebat 'qui rem publicam salvam esse vult, me | |
| sequatur', et qui convenissent, simul iurabant: et dicebatur ista | |
| militia coniuratio. {⁴³alii album et roseum vexilla tradunt, et roseum | 15 |
| bellorum, album comitiorum signum fuisse.}⁴³ fiebat etiam evocatio: | |
| nam ad diversa loca diversi propter cogendos mittebantur exercitus. | |
| modo ergo duo sunt genera militiae, coniuratio et evocatio, quippe | |
| in tumultu. sane incongruum non est quod signum belli, id est | |
| vexilli elevationem Turno dat: {⁴³aut}⁴³ quia de rege Latino dixerat | 20 |
| supra "rerumque reliquit habenas": {⁴³aut quia Turnus | |
| furore succensus maluit ipse efficere quam iubere, ut omnes abrumperet | |
| moras: aut quia, sicut dictum est, Latinus, cui soli imperandi hoc ius | |
| erat, abstinuerat et nemo, illo abstinente, parebat. Turnus ergo ideo | |
| huius modi officium arripuit, quia, etsi ipse non imperabat, tamen | 25 |
| prohiberi non poterat}⁴³. 'belli' autem 'signum' generaliter dixit, nam | |
| multa sunt: sed vexillum significat, quod est tractum a veli dimi- | |
| nutione, ut 'velum vexillum'. {⁴³ab arce quoniam vexillum in arce | |
| poni solebat, quod esset specimen imperati exercitus.}⁴³ |