| mittitvr et magni venvlvs diomedis ad vrbem Diomedes | 8.9.1 |
| {⁴³revertens de Troia}⁴³ postquam repperit ira Veneris a se vulneratae | |
| uxorem apud Argos {⁴³cum Cylaraba, ut Lucilius, vel Cometa, ut plerique | |
| tradunt}⁴³, turpiter vivere, noluit reverti {⁴³ad patriam: vel, ut dicitur, ab | |
| adulteris proturbatus}⁴³: sed tenuit partes Apuliae, et edomita omni | 5 |
| montis Gargani multitudine in eodem tractu civitates plurimas con- | |
| didit. nam et Beneventum et Equumtuticum ipse condidit, et Arpos, | |
| quae et Argyrippa dicitur, ad quam nunc Venulus mittitur, non | |
| Arpinum, quam constat esse Campaniae, unde Cicero Arpinas. sane | |
| sciendum Apuliam uno dictam vocabulo, sed huius partem quam | 10 |
| Diomedes tenuit, Messapiam et Peucetiam a duobus fratribus dictam, | |
| qui illic imperarunt: item Dauniam a Dauno rege Apuliae. {⁴³hunc | |
| Diomedem quidam a Dauno rege Apulorum hospitio receptum dicunt. | |
| sane artificiose ad Diomedem mittitur: movenda est enim indignatio et | |
| metus Diomedi, ut subveniat Latinis contra Troianos.}⁴³ venvlvs | 15 |
| hunc fuisse constat Argivum: nam Tiburs est, ut ille indicat locus | |
| "praedam Tiburtum ex agmine raptam portat ovans". | |
| considerate ergo hic ad Diomedem mittitur, ut eum vel quasi civis | |
| {⁴³adduceret, vel citius}⁴³ possit movere. {⁴³hunc alii Lavini imperasse olim | |
| tradunt.}⁴³ | 20 |