sole repercvssvm aut vacat 're': aut bene 'repercussum', 8.23.1
quia primo aquam ferit, inde postea tendit ad tecta. radiantis
imagine lvnae negant omnes physici lumen lunae aliud ex se red-
dere, et vituperatur hoc dicto Vergilius: quod tamen tolerabile est,
quia non lunam, sed imaginem dixit lunae, quam a sole lumen 5
accipere manifestum est. {⁴³an ideo 'radiantis', ut, quoniam luna lumen
de sole mutuatur, idem videatur etiam ipsa efficere, quae de sole procedit.}⁴³