| {⁴³tenvis glavco velabat amictv carbasvs et crines vmbrosa tege- | 8.33.1 |
| bat harvndo fluvialem aquam purificationi aptam latenter ostendit in | |
| tantum, ut etiam harundinibus, quae fluminum germina esse non du- | |
| bium est, purificatio rite celebretur. ideo inventa occasione poeta harun- | |
| dinibus tectum fluvium inducit, ut doceat hoc etiam harundinibus in | 5 |
| purificatione, quod per aquam, impleri posse, sicut in sacris traditur. | |
| ideo et ubique fluminibus harundinem dat, ut "velatus ha- | |
| rundine glauca Mincius, et ripis fluvialis harundo". quod autem | |
| ait 'tenuis glauco volabat amictu carbasus' docet quaedam sacra pure | |
| a linteatis debere fieri. carbasus autem genus lini est: linum vero, ut | 10 |
| ait Plinius, melius inrigatione fluminum, quam pluvia nascitur. ideo | |
| et vestis linea fluminibus tamquam propria datur.}⁴³ senior atqui | |
| ubique eum flavum dixit; sed 'senior' aut propter spumas dictum | |
| est, aut ad reverentiam pertinet: sic Lucanus de urbe Roma adhuc | |
| florente "turrigero canos effundens vertice crines". | 15 |