| arcades his oris genvs a pallante profectvm Euander | 8.51.1 |
| Arcas fuit, nepos Pallantis, regis Arcadiae. hic patrem suum occi- | |
| dit, suadente matre Nicostrata, quae etiam Carmentis dicta est, quia | |
| carminibus vaticinabatur. {⁴³alii ipsam Nicostratam, matrem Euandri, | |
| cum esset centum decem annorum, a filio peremptam tradunt. constat | 5 |
| autem Arcadas plurimum vixisse, in tantum, ut quidam usque ad tre- | |
| centos annos vivendo pervenerint. ipse autem Euander,}⁴³ dimissa pro- | |
| vincia sua {⁴³exilio, non sponte, conpulsus}⁴³ venit ad Italiam et pulsis | |
| Aboriginibus tenuit loca, in quibus nunc Roma est, et modicum | |
| oppidum fundavit in monte Palatino, {⁴³sicut ait Varro "nonne Arca- | 10 |
| des exules confugerunt in Palatium, duce Euandro?"}⁴³. hic autem | |
| mons Palatinus secundum Vergilium a Pallante, avo Euandri, est | |
| dictus, secundum Varronem et alios a filia Euandri Pallantia, ab | |
| Hercule vitiata et postea illic sepulta, vel certe a Pallante eius filio | |
| illic sepulto {⁴³inmaturae aetatis: alii a filio Euandri, qui post mortem | 15 |
| patris seditione occisus est:}⁴³ alii a balatu ovium Balanteum volunt | |
| dictum, et exinde per antistichon Pallanteum dictum. sed si a balatu | |
| hoc nomen venerit, 'pa' longa est, sicut eam Martialis ponit plerum- | |
| que; si autem a Pallante, 'pa' brevis est, ut eam ponit ubique Ver- | |
| gilius secundum suam opinionem. genvs a pallante profectvm | 20 |
| profectum ad has oras genus a Pallante, non a Pallante profectum. |