| recto flvmine dvcam {⁴³non ad naturam alvei referendum | 8.57.1 |
| est, nam ait "et longos superant flexus": sed}⁴³ recto fluminis | |
| itinere, {⁴³quia non sunt erraturi}⁴³. et sic dixit, ut "tunc se | |
| ad Caietae recto fert litore portum", hoc est a litore non rece- | |
| dens. sic ergo et nunc a litore fluvii non recedentem significat. | 5 |
| est et alia expositio, ut 'recto flumine' edomito, frenato et in tran- | |
| quillitatem redacto intellegamus: quod etiam fecit, ut "mitis | |
| ut in morem stagni placidaeque paludis": ut sit 'recto' prae- | |
| teriti temporis participium ab eo quod est 'rego'. |