| hic mihi magna domvs scilicet circa exitum suum: {⁴³quam- | 8.65.1 |
| vis enim alibi ortus, hunc tamen locum incolo}⁴³. alii Romam dicunt | |
| Tiberini esse domicilium, {⁴³hanc dixisse magnam domum. alii ostia | |
| dicunt ab hoc quod nos, cum per diversa discurrerimus officia, in do- | |
| mum nostram nos recipimus ibique requiescimus, ut idem hic, cum per | 5 |
| reliqua spatia discurrerit, recipiat se per ostia in mare. alii domum | |
| non Romam significare, quae adhuc non erat, sed regionem illam, ut | |
| ostendat sibi eam domum electam, quae ad tantam gloriam perventura | |
| sit. celsis capvt vrbibvs exit de Tuscia, quam illis multum}⁴³ | |
| constat floruisse temporibus: nam et lucumones reges habebat, et | 10 |
| maximam Italiae superaverat partem. |