| qvo te cvmqve lacvs tenet lacus est quoddam latentis | 8.74.1 |
| adhuc aquae receptaculum, dictus quasi lacuna. ex quo erumpens | |
| aqua efficit fontem, qui cum fluere coeperit, alveum facit: unde | |
| tria ista dixit, lacum fontem alveum; hoc enim est 'quocumque solo | |
| pulcherrimus exis': quamquam multi hoc versu superfusionem eius | 5 |
| velint significari. ideo autem haec dixit Aeneas, quia audierat | |
| 'hic mihi magna domus celsis caput urbibus exit'. |