| corniger flumina ideo cum cornibus pinguntur, sive quod | 8.77.1 |
| mugitum boum imitatur murmur undarum, sive quod plerumque in | |
| cornuum similitudinem curvatas cernimus ripas. hesperidvm | |
| regnator aqvarvm bene addidit 'Hesperidum', id est Italicarum: | |
| nam Eridanus rex est fluminum Hesperiae, ut "fluviorum rex Eri- | 5 |
| danus". flvvivs {⁴³vero}⁴³ vocativus antiquus est: qui apud maiores | |
| in omni forma similis erat nominativo, sed modo aliter est in se- | |
| cunda tantum forma. namque si proprium fuerit nomen et 'i' ante | |
| 'us' habuerit, 'us' perdita facit vocativum, ut 'Terentius Terenti', | |
| nullo excepto; si autem appellativum sit, in 'e' mittit vocativum, | 10 |
| ut 'pius pie', 'fluvius fluvie', excepto 'filius', nam 'fili' facit. plerum- | |
| que tamen poetae euphoniae causa antiquitatem sequuntur. |