| rvmore secvndo hoc est bona fama, cum neminem lae- | 8.90.1 |
| derent: aut certe dicit eos ante venisse, quam fama nuntiaret ven- | |
| turos. aut 'rumore' pro 'Rumone' posuit; nam, ut supra dixi- | |
| mus, Rumon dictus est: unde et ficus ruminalis, ad quam eiecti | |
| sunt Remus et Romulus. quae fuit ubi nunc est lupercal in circo: | 5 |
| hac enim labebatur Tiberis, antequam Vertumno factis sacrificiis | |
| averteretur. quamvis ficum ruminalem alii a Romulo velint dictam, | |
| quasi Romularem, alii a lacte infantibus dato: nam pars gutturis | |
| ruma dicitur. ergo si fuerit 'Rumone secundo', favente fluvio in- | |
| tellegimus. | 10 |