| amphitryoniadae magno divisqve ferebat {⁴³Amphitryo | 8.103.1 |
| rex Thebanorum fuit. cuius uxorem Alcmenam Iuppiter adamavit, et | |
| dum vir eius Oechaliam civitatem oppugnat, de trinoctio facta una | |
| nocte, cum ea concubuit. quae post duos edidit filios, unum de Iove, | |
| id est Herculem, alterum de marito, qui Iphiclus appellatus est. ergo | 5 |
| adsumpsit epitheton. et}⁴³ satis perite {⁴³ait 'divisque ferebat'}⁴³: nam cuivis | |
| deo sacrificaretur, necesse erat post ipsum etiam reliquos invocari. | |
| {⁴³quidam 'divisque ferebat' sic intellegunt, ergo et Hercules de divis est: | |
| ut est illud schema "Coeumque Iapetumque creat saevumque Ty- | |
| phoea et coniuratos caelum rescindere fratres", ergo et superiores | 10 |
| tres coniurati; et "niveamque Paron sparsasque per | |
| aequor Cycladas", ergo et illa e Cycladibus.}⁴³ |