| fores pro 'fuisses'. et notandum 'fores' de praeterito. | 8.130.1 |
| {⁴³geminis conivnctvs atridis geminos hic duos, aliter 'gemini' uno partu | |
| editi. quaeritur sane unde Euander Atridis genere fuerit coniunctus. | |
| et quamvis Hesiodus dicat qualiter coniunctus sit Euander, tamen qui- | |
| dam aiunt Thestii filias Ledam et Hypermestram fuisse, Ledae et Tyn- | 5 |
| darei filias Clytemestram Helenam et Timandram fuisse, quam duxit | |
| uxorem Echemus Arcas, cuius filius Euander: Clytemestram et Hele- | |
| nam notum est Agamemnoni et Menelao iunctas fuisse. alii ita tra- | |
| dunt: Steropes et Atlantis filios Oenomaum et Maiam fuisse, Oenomai | |
| Hippodamiam filiam, unde Atreus natus; at Maiae filius Mercurius, | 10 |
| ex quo Arcades, de quibus Euander: quod Accius in Atreo plenius | |
| refert. alii ita narrant: Atlas complures habuit filias, et de Dione | |
| <Tantalus> Pelopem genuit, is Atreum, Atreus Agamemnonem et Me- | |
| nelaum; Mercurius deinde est Nicostratae pater, quae fuit mater Euandri; | |
| Mercurium Maia filia Atlantis genuit. sic Euander Atridis coniunctus | 15 |
| est. Troianis autem sic iungitur: ex Electra, Atlantis filia, et Iove | |
| Dardanus nascitur, eius filius Erichthonius, ex eo Assaracus, ex illo | |
| Capys, ex illo Anchises, ex illo Aeneas.}⁴³ |