| temptamenta tvi pepigi cum nullo ante pactus sum, | 8.144.1 |
| ut te aut per artem aliquam, aut per legatos probarem, sed intre- | |
| pidum me tibi commisi. 'temptamenta pepigi' experimenta pactus | |
| sum: nam geminus est † hic praeteritus ab eo quod est paciscor: | |
| facit enim et 'pepigi' et 'pactus sum', sicut 'placeo' et placui et | 5 |
| placitus sum. 'pago' enim, unde multi volunt venire 'pepigi', nus- | |
| quam est lectum. {⁴³et altera est expositio: non temptavi te quibusdam | |
| pactionibus, quibus crederem tuto ad te venturum: ut haec fuerit ars | |
| temptantis. aut 'non legatos' tale est, quemadmodum in oratione ab | |
| alio in aliud initium transitur, ut "me me adsum qui feci", | 10 |
| et non respondetur propositis. ergo illud refertur 'non legatos misi', | |
| aut tale aliquid, quod sententiam compleat.}⁴³ |