frenaqve bina poetice, nam 'duo' debuit dicere: 'bina' | 8.168.1 |
enim secundum Ciceronem non dicuntur nisi de his quae sunt | |
numeri tantum pluralis. nam Cicero per epistolam culpat filium, | |
dicens male eum dixisse 'direxi litteras duas', cum 'litterae', quo- | |
tiens epistolam significant, numeri tantum pluralis sint. contra | 5 |
'epistolas binas' non dicimus, sed 'duas'. |