perpetvi tergo bovis [aut] secundum Homerum intelle- 8.183.1
gendum, qui dicit carnes dorsi apponi solitas honorabilioribus, ut
sit sensus talis: posuit ante eos magni bovis carnes eas quae apud
maiores in honore fuerunt. et re vera 'perpetui': nam de hoc bove
immolato Herculi carnes carius vendebantur causa religionis, et 5
inde alter redimebatur, qui ex illius pretio comparatus quasi per-
petuus esse videbatur. 'tergo' autem potest a parte totum intellegi:
{⁴³quamvis alii dicant ideo 'tergo bovis', quod ad aram maximam aliquid
servari de tauro nefas est; nam et corium illius mandunt}⁴³. lvstra-
libvs aut pinguibus: moris enim fuerat completo lustro pingues 10
victimas offerre censores: aut certe de quinquennali bove, id est
perfectae aetatis: nam Homerus dicit πίονα πενταέτηρον. {⁴³aut quia
per quinquennium ipsis victimis urbs lustrari solebat. alii proprie 'lu-
stralia' dicunt quae duabus manibus accepta in aram pontifex vel cen-
sor inponit: quae non prosecantur.}⁴³ 15