| vana svperstitio superstitio est timor superfluus et de- | 8.187.1 |
| lirus. aut ab aniculis dicta superstitio, quia multae superstites per | |
| aetatem delirant et stultae sunt: aut secundum Lucretium | |
| superstitio est superstantium rerum, id est caelestium et divinarum, | |
| quae super nos stant, inanis et superfluus timor. vetervmqve | 5 |
| ignara deorvm duo dicit: non ideo Herculem colimus, aut quia | |
| omnem religionem veram putamus, aut quia deos ignoramus anti- | |
| quos. cautum enim fuerat et apud Athenienses et apud Romanos, | |
| ne quis novas introduceret religiones: unde et Socrates damnatus | |
| est et Chaldaei vel Iudaei sunt urbe depulsi. {⁴³sane quidam veteres | 10 |
| deos novensiles dicunt, quibus merita virtutis dederint numinis digni- | |
| tatem. ergo ideo 'vana', quia superstitio ignara deorum.}⁴³ |