| svspensam hanc aspice rvpem Cacus secundum fabulam | 8.190.1 |
| Vulcani filius fuit, ore ignem ac fumum vomens, qui vicina omnia | |
| populabatur. veritas tamen secundum philologos et historicos hoc | |
| habet, hunc fuisse Euandri nequissimum servum ac furem. novimus | |
| autem malum a Graecis κακόν dici: quem ita illo tempore Arcades | 5 |
| appellabant. postea translato accentu Cacus dictus est, ut Ἑλένη | |
| Helena. ignem autem dictus est vomere, quod agros igne popula- | |
| batur. hunc soror sua eiusdem nominis prodidit: unde etiam sacel- | |
| lum meruit, in quo ei per virgines Vestae sacrificabatur. svs- | |
| pensam rvpem quasi iam iamque lapsuram. | 10 |