| et colles clamore relinqvi cum clamore, ut | 8.216.1 |
| {⁴³"et templum clamore petebant" et}⁴³ "atque Ixionii vento rota | |
| constitit orbis", id est cum vento. et hoc est melius. nam multi | |
| dicunt: relinquebantur colles etiam a clamore, hoc est tantum re- | |
| cesserant a collibus boves, ut nec echo resultaret, scilicet ad colles | 5 |
| iam clamore non perveniente. quod non procedit, quia hoc sensu | |
| illud excluditur 'reddidit una boum vocem': si enim tam longe | |
| fuerunt, ut nulla ratione recedentium boum mugitus colles derelictos | |
| feriret, quemadmodum inclusi bovis est clamor auditus ab Hercule? | |
| {⁴³alii ita: linquit imago vocis evanescens, tamquam relictis collibus in- | 10 |
| audita.}⁴³ |