| hylaevmqve pholvmqve Hylaeum Theseus interemit, | 8.294.1 |
| Pholus vero Herculem suscepit hospitio eo tempore, quo ad ex- | |
| pugnandos Centauros esset profectus: Lucanus "hospes | |
| et Alcidae magni, Phole". unde apparet per poeticam licentiam | |
| nomina esse pro nominibus posita. {⁴³alii Pholum non abhorrere a | 5 |
| vera historia tradunt. Pholus enim dum miratur sagittas Herculis, | |
| quibus tot Centauros interfecerat, una ex illis in pedem eius decidit, | |
| cuius vulnere sanari non potuit.}⁴³ cresia mactas prodigia 'mactas' | |
| bene ad leonem, quem interemit, refertur: nam Cretensem taurum | |
| non mactavit, sed {⁴³cum eum}⁴³ incolumem ad Eurystheum perduxi{⁴³sse}⁴³t, | 10 |
| {⁴³ille eum licet flammas vomuisse dictus sit, inlectus pulchritudine, in | |
| Atticam regionem reliquit. qui cum Marathonem vastaret, a Theseo | |
| postea occisus est}⁴³. uno tamen verbo utrumque saepe concluditur, | |
| aliquotiens una pars, ut "disce puer virtutem ex me | |
| verumque laborem, fortunam ex aliis". {⁴³alii 'mactas' ad Cen- | 15 |
| tauros sicut ad leonem referri volunt.}⁴³ |